monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145 > 22 > bmv294.16 > 144 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, IX.Quod Novatiani festivitatem Paschae mutaverint, et de schismate inter Cornelium Romanum episcopum et Novatum facto pro recipiendis errantibus. <<<     >>> XI.De fine Valentiniani maioris, et auspiciis Valentiniani minoris; et quomodo Valentinianus, viva priori coniuge, duxerit aliam uxorem.

Cassiodorus, 8, CAPUT X.De Damaso et Ursino, qui Romae episcopi pariter ordinati sunt.

1 Eo tempore dum Valentinianus imperator nullam haeresim perturbaret, post Liberium Romae Damasus ordinatur episcopus, simul et Ursinus ex diacono eius Ecclesiae in basilica Siriniensi latenter. Ob quam rem multis seditione vel praefecti tunc Maximini animadversione punitis, remoto Ursino Damasus permansit episcopus.
2 Tunc itaque apud Hesperiam Damasus Romanus et Ambrosius Mediolanus spiritalibus iaculis feriebant hostes. Cum quibus etiam illi qui ad longa fuerant exsilia destinati, litteris confortabant suos, et adversarios destruebant. Quos divina providentia gubernatores in fluctuatione praeparavit, et militum sapientissimos duces in praeliis. [THEODORETUS, lib. IV, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 31, p. 193.]
Cassiodorus HOME

bav823.25 bav824.241 bnf1603.168